
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60





1597 XII 23 Zessionsvertrag von Prag (1. Zession)
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 19 von 26 ![]() |
|
exemplar a S[ua] Majestate Cæsarea manu sua et Si-
gillo suo Cæsareo, alterum vero a sæpedicto Illustris-
simo Principe Sigismundo itidem manu sua et suo
Sigillo, munita, firmata, et corroborata fuere. Actum21 Pragæ
23 Decembris Anno 1597.
Nos igitur tum Regnorum nostrorum hæreditariorum
ac ditionum, tum Transÿlvaniæ coniunctissimæ nostris
provinciæ securitati maxime hoc Turcico bello, quod cum
Sult<o>ne Mehemete gerimus, quoad eius fieri possit, con-
sulere, ac Principi Affini nostro satisfacere cupientes
supra commemorata pacta, iuxta eandem formulam
in omnibus Articulis, conditionibus, clausulis, punctis
ac verbis rata et grata habentes approbavimus, rati-
ficavmus, ac confirmavimus, quemadmodum authori-
tate nostra Cæsarea ac Regia pro nobis et successori-
bus nostris tenore præsentium approbamus, ratificamus
et confirmamus. Promittentes verbo nostro Cæsareo
ac Regio bonaque fide, nos eiusmodi pacta et eo-
rum confirmationem, omniaque et singula in ijs
contenta et expressa nostra ex parte inviolabi-
liter observaturos et adimpleturos esse, dolo et fraude
21 Einschub.
Seite 19 von 26 ![]() |